Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. si decies lectis diversa parte tabellis
  2. vana super vacui dicunt chirographa ligni,
  3. arguit ipsorum quos littera geminaque princeps
  4. sardonychum, loculis quae custoditur eburnis,
  5. ten, o delicias! extra communia censes
  6. ponendum, quia tu gallinae filius albae,
  7. nos viles pulli, nati infelicibus ovis?
  8. rem pateris modicam et mediocri bile ferendam,
  9. si flectas oculos maiora ad crimina, confer
  10. conductum latronem, incendia sulpure coepta
  11. atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;
  12. confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi
  13. pocula adorandae robiginis et populorum
  14. dona vel antiquo positas a rege coronas;
  15. haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui
  16. radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam
  17. Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat;
  18. an dubitet solitus totum conflare Tonantem?
  19. confer et artifices mercatoremque veneni,
  20. et deducendum corio bovis in mare, cum quo