Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et numquam visis triginta clara mamillis.
  2. Tandem intrat positas inclusa per aequora moles
  3. Tyrrhenamque pharon porrectaque brachia rursum
  4. quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt
  5. Italiam; non sic igitur mirabere portus
  6. quos natura dedit, sed trunca puppe magister
  7. interiora petit, Baianae pervia cumbae,
  8. tuti stagna sinus, gaudent ibi vertice raso
  9. garrula securi narrare pericula nautae.
  10. Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes
  11. sertaque delubris et farra inponite cultris
  12. ac mollis ornate focos glaebamque virentem.
  13. iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto
  14. inde domum repetam, graciles ubi parva coronas