Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen,
  2. et numquam visis triginta clara mamillis.
  3. Tandem intrat positas inclusa per aequora moles
  4. Tyrrhenamque pharon porrectaque brachia rursum
  5. quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt
  6. Italiam; non sic igitur mirabere portus
  7. quos natura dedit, sed trunca puppe magister
  8. interiora petit, Baianae pervia cumbae,
  9. tuti stagna sinus, gaudent ibi vertice raso
  10. garrula securi narrare pericula nautae.
  11. Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes
  12. sertaque delubris et farra inponite cultris
  13. ac mollis ornate focos glaebamque virentem.
  14. iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto
  15. inde domum repetam, graciles ubi parva coronas
  16. accipiunt fragili simulacra nitentia cera.
  17. hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternis
  18. tura dabo atque omnis violae iactabo colores.
  19. cuncta nitent, longos erexit ianua ramos
  20. et matutinis operatur festa lucernis.