Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. testiculi; adeo medicatum intellegit inguen.
  2. fundite quae mea sunt, dicebat cuncta Catullus,
  3. praecipitare volens etiam pulcherrima, vestem
  4. purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam,
  5. atque alias quarum generosi graminis ipsum
  6. infecit natura pecus, sed et egregius fons
  7. viribus occultis et Baeticus adiuvat aer.
  8. ille nec argentum dubitabat mittere, lances
  9. Parthenio factas, urnae cratera capacem
  10. et dignum sitiente Pholo vel coniuge Fusci;
  11. adde et bascaudas et mille escaria, multum
  12. caelati, biberat quo callidus[*](callidusΨ: pallidus PA.) emptor Olynthi.
  13. sed quis nunc alius qua mundi parte, quis audet
  14. argento praeferre caput rebusque salutem?
  15. non propter vitam faciunt patrimonia quidam,
  16. sed vitio caeci propter patrimonia vivunt.
  17. Iactatur rerum utilium pars maxima, sed nec
  18. damna levant, tunc adversis urguentibus illuc
  19. reccidit ut malum ferro summitteret; ac se
  20. explicat angustum: discriminis ultima, quando