Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. rectoris cum ferret opem, decidere iactu
  2. coepit cum ventis, imitatus castora, qui se
  3. eunuchum ipse facit cupiens evadere damno
  4. testiculi; adeo medicatum intellegit inguen.
  5. fundite quae mea sunt, dicebat cuncta Catullus,
  6. praecipitare volens etiam pulcherrima, vestem
  7. purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam,
  8. atque alias quarum generosi graminis ipsum
  9. infecit natura pecus, sed et egregius fons
  10. viribus occultis et Baeticus adiuvat aer.
  11. ille nec argentum dubitabat mittere, lances
  12. Parthenio factas, urnae cratera capacem
  13. et dignum sitiente Pholo vel coniuge Fusci;
  14. adde et bascaudas et mille escaria, multum
  15. caelati, biberat quo callidus[*](callidusΨ: pallidus PA.) emptor Olynthi.
  16. sed quis nunc alius qua mundi parte, quis audet
  17. argento praeferre caput rebusque salutem?
  18. non propter vitam faciunt patrimonia quidam,
  19. sed vitio caeci propter patrimonia vivunt.
  20. Iactatur rerum utilium pars maxima, sed nec