Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- rectoris cum ferret opem, decidere iactu
- coepit cum ventis, imitatus castora, qui se
- eunuchum ipse facit cupiens evadere damno
- testiculi; adeo medicatum intellegit inguen.
- fundite quae mea sunt, dicebat cuncta Catullus,
- praecipitare volens etiam pulcherrima, vestem
- purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam,
- atque alias quarum generosi graminis ipsum