Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. arbori[*](arbori is Lachmann's conj. for the arboris of the MSS.) incertae, nullam prudentia cani
  2. rectoris cum ferret opem, decidere iactu
  3. coepit cum ventis, imitatus castora, qui se
  4. eunuchum ipse facit cupiens evadere damno
  5. testiculi; adeo medicatum intellegit inguen.
  6. fundite quae mea sunt, dicebat cuncta Catullus,
  7. praecipitare volens etiam pulcherrima, vestem
  8. purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam,
  9. atque alias quarum generosi graminis ipsum
  10. infecit natura pecus, sed et egregius fons
  11. viribus occultis et Baeticus adiuvat aer.
  12. ille nec argentum dubitabat mittere, lances
  13. Parthenio factas, urnae cratera capacem
  14. et dignum sitiente Pholo vel coniuge Fusci;