Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. eiusdem pars dira quidem, sed cognita multis
  2. et quam votiva testantur fana tabella
  3. plurima; pictores quis nescit ab Iside pasci?
  4. Accidit et nostro similis fortuna Catullo.
  5. cum plenus fluctu medius foret alveus et iam,
  6. alternum puppis latus evertentibus undis,
  7. arbori[*](arbori is Lachmann's conj. for the arboris of the MSS.) incertae, nullam prudentia cani
  8. rectoris cum ferret opem, decidere iactu
  9. coepit cum ventis, imitatus castora, qui se
  10. eunuchum ipse facit cupiens evadere damno
  11. testiculi; adeo medicatum intellegit inguen.
  12. fundite quae mea sunt, dicebat cuncta Catullus,
  13. praecipitare volens etiam pulcherrima, vestem
  14. purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam,
  15. atque alias quarum generosi graminis ipsum
  16. infecit natura pecus, sed et egregius fons
  17. viribus occultis et Baeticus adiuvat aer.
  18. ille nec argentum dubitabat mittere, lances
  19. Parthenio factas, urnae cratera capacem
  20. et dignum sitiente Pholo vel coniuge Fusci;