Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. cum se quisque illo percussum crederet et mox
  2. attonitus nullum conferri posse putaret
  3. naufragium velis ardentibus, omnia fiunt
  4. talia, tam graviter, si quando poetica surgit
  5. tempestas, genus ecce aliud discriminis audi
  6. et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis
  7. eiusdem pars dira quidem, sed cognita multis
  8. et quam votiva testantur fana tabella
  9. plurima; pictores quis nescit ab Iside pasci?
  10. Accidit et nostro similis fortuna Catullo.
  11. cum plenus fluctu medius foret alveus et iam,
  12. alternum puppis latus evertentibus undis,
  13. arbori[*](arbori is Lachmann's conj. for the arboris of the MSS.) incertae, nullam prudentia cani
  14. rectoris cum ferret opem, decidere iactu
  15. coepit cum ventis, imitatus castora, qui se
  16. eunuchum ipse facit cupiens evadere damno
  17. testiculi; adeo medicatum intellegit inguen.
  18. fundite quae mea sunt, dicebat cuncta Catullus,
  19. praecipitare volens etiam pulcherrima, vestem
  20. purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam,