Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi
  2. non sperat tragicae furtiva piacula cervae.
  3. Laudo meum civem, nec comparo testamento
  4. mille rates; nam si Libitinam evaserit aeger,
  5. delebit tabulas inclusus carcere nassae
  6. post meritum sane mirandum atque omnia soli
  7. forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus
  8. incedet victis rivalibus. ergo vides quam
  9. grande operae pretium faciat iugulata Mycenis.