Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. tantis digna deis et captatoribus horum.
  2. alter enim, si concedas, mactare vovebit
  3. de grege servorum magna et pulcherrima quaeque
  4. corpora, vel pueris et frontibus ancillarum
  5. inponet vittas, et siqua est nubilis illi
  6. Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi
  7. non sperat tragicae furtiva piacula cervae.
  8. Laudo meum civem, nec comparo testamento
  9. mille rates; nam si Libitinam evaserit aeger,
  10. delebit tabulas inclusus carcere nassae
  11. post meritum sane mirandum atque omnia soli
  12. forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus
  13. incedet victis rivalibus. ergo vides quam