Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum
  2. creditor introitum solet expectare macelli,
  3. et quibus in solo vivendi causa palato est.
  4. egregius cenat meliusque miserrimus horum
  5. et cito casurus iam perlucente ruina,
  6. interea gustus elementa per omnia quaerunt
  7. numquam animo pretiis opstantibus; interius si
  8. adtendas, magis illa iuvant quae pluris emuntur.