Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. coniugium quaeras vel sacri in parte senatus
  2. esse velis; neque enim loricam poscit Achillis
  3. Thersites, in qua se traducebat Vlixes;
  4. ancipitem seu tu magno discrimine causam
  5. protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis,
  6. orator vehemens an Curtius et Matho buccae.
  7. noscenda est mensura sui spectandaque rebus
  8. in summis minimisque, etiam cum piscis emetur,
  9. ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum
  10. in loculis. quis enim te deficiente crumina
  11. et crescente gula manet exitus, aere paterno
  12. ac rebus mersis in ventrem faenoris atque
  13. argenti gravis et pecorum agrorumque capacem?
  14. talibus a dominis post cuncta novissimus exit
  15. anulus, et digito mendicat Pollio nudo.
  16. non praematuri cineres nec funus acerbum
  17. luxuriae, sed morte magis metuenda senectus.
  18. Hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae
  19. et coram dominis consumitur; inde ubi paulum
  20. nescio quid superest et pallet faenoris auctor,