Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. praeda caballorum praetor sedet, ac mihi pace
  2. inmensae nimiaeque licet si dicere plebis,
  3. totam hodie Romam circus capit, et fragor aurem
  4. percutit, eventum viridis quo colligo panni.
  5. nam si deficeret, maestam attonitamque videres
  6. hanc urbem veluti Cannarum in pulvere victis
  7. consulibus, spectent iuvenes, quos clamor et audax
  8. sponsio, quos cultae decet assedisse puellae:
  9. nostra bibat vernum contracta cuticula solem
  10. effugiatque togam, iam nunc in balnea salva
  11. fronte licet vadas, quamquam solida hora supersit
  12. ad sextam, facere hoc non possis quinque diebus
  13. continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae
  14. magna: voluptates commendat rarior usus.
  1. natali, Corvine, die mihi dulcior haec lux,,
  2. qua festus promissa deis animalia caespes
  3. expectat, niveam reginae ducimus agnam,
  4. par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maura;
  5. sed procul extensum petulans quatit hostia funem
  6. Tarpeio servata Iovi frontemque coruscat,