Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. umida suspectis referens multicia rugis
  2. vexatasque comas et vultum auremque calentem.
  3. protinus ante meum quidquid dolet exue limen,
  4. pone domum et servos et quidquid frangitur illis
  5. aut perit, ingratos ante omnia pone sodales.
  6. Interea Megalesiacae spectacula mappae
  7. Idaeum sollemne colunt, similisque triumpho
  8. praeda caballorum praetor sedet, ac mihi pace
  9. inmensae nimiaeque licet si dicere plebis,
  10. totam hodie Romam circus capit, et fragor aurem
  11. percutit, eventum viridis quo colligo panni.
  12. nam si deficeret, maestam attonitamque videres
  13. hanc urbem veluti Cannarum in pulvere victis
  14. consulibus, spectent iuvenes, quos clamor et audax
  15. sponsio, quos cultae decet assedisse puellae:
  16. nostra bibat vernum contracta cuticula solem
  17. effugiatque togam, iam nunc in balnea salva
  18. fronte licet vadas, quamquam solida hora supersit
  19. ad sextam, facere hoc non possis quinque diebus
  20. continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae