Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. spectant hoc nuptae iuxta recubante marito,
  2. quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis,
  3. inritamentum veneris languentis et acres
  4. divitis urticae; maior tamen ista voluptas
  5. alterius sexus: magis ille extenditur, et mox
  6. auribus atque oculis concepta urina movetur.
  7. non capit has nugas humilis domus, audiat ille
  8. testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans
  9. fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur