Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quales esse decet quos ardens purpura vestit,
  2. nec pupillares defert in balnea raucus
  3. testiculos, nec vellendas iam praebuit alas,
  4. crassa nec opposito pavidus tegit inguina guto.
  5. hic tibi vina dabit diffusa in montibus illis
  6. a quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit;
  7. namque una atque eadem est vini patria atque ministri.
  8. Forsitan expectes ut Gaditana canoro
  9. incipiant prurire choro plausuque probatae
  10. ad terram tremulo descendant clune puellae;
  11. spectant hoc nuptae iuxta recubante marito,
  12. quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis,
  13. inritamentum veneris languentis et acres
  14. divitis urticae; maior tamen ista voluptas
  15. alterius sexus: magis ille extenditur, et mox
  16. auribus atque oculis concepta urina movetur.
  17. non capit has nugas humilis domus, audiat ille
  18. testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans
  19. fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur
  20. vocibus obscaenis omnique libidinis arte,