Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ingenui vultus puer ingenuique pudoris,
  2. quales esse decet quos ardens purpura vestit,
  3. nec pupillares defert in balnea raucus
  4. testiculos, nec vellendas iam praebuit alas,
  5. crassa nec opposito pavidus tegit inguina guto.
  6. hic tibi vina dabit diffusa in montibus illis
  7. a quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit;
  8. namque una atque eadem est vini patria atque ministri.
  9. Forsitan expectes ut Gaditana canoro
  10. incipiant prurire choro plausuque probatae
  11. ad terram tremulo descendant clune puellae;
  12. spectant hoc nuptae iuxta recubante marito,
  13. quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis,
  14. inritamentum veneris languentis et acres
  15. divitis urticae; maior tamen ista voluptas
  16. alterius sexus: magis ille extenditur, et mox
  17. auribus atque oculis concepta urina movetur.
  18. non capit has nugas humilis domus, audiat ille
  19. testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans
  20. fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur