Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli
- atque hodie tantum propter convivia pexi.
- pastoris duri hic est filius, ille bubulci;
- suspirat longo non visam tempore matrem,
- et casulum et notos tristis desiderat haedos,
- ingenui vultus puer ingenuique pudoris,
- quales esse decet quos ardens purpura vestit,
- nec pupillares defert in balnea raucus
- testiculos, nec vellendas iam praebuit alas,
- crassa nec opposito pavidus tegit inguina guto.
- hic tibi vina dabit diffusa in montibus illis
- a quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit;
- namque una atque eadem est vini patria atque ministri.
- Forsitan expectes ut Gaditana canoro
- incipiant prurire choro plausuque probatae
- ad terram tremulo descendant clune puellae;
- spectant hoc nuptae iuxta recubante marito,
- quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis,
- inritamentum veneris languentis et acres
- divitis urticae; maior tamen ista voluptas