Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. interea gustus elementa per omnia quaerunt
  2. numquam animo pretiis opstantibus; interius si
  3. adtendas, magis illa iuvant quae pluris emuntur.
  4. ergo haut difficile est perituram arcessere summam
  5. lancibus oppositis vel matris imagine fracta,
  6. et quadringentis nummis condire gulosum
  7. fictile; sic veniunt ad miscellanea ludi.
  8. refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam
  9. luxuria est, in Ventidio laudabile nomen
  10. sumit[*](sumit PSΨ: sumptus Heinrich and Housman), et a censu famam trahit. Illum ego iure
  11. despiciam, qui scit quanto sublimior Atlans
  12. omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem
  13. ignoret quantum ferrata distet ab arca
  14. sacculus. e caelo descendit γνῶθι σεαυτόν
  15. figendum et memori tractandum pectore, sive
  16. coniugium quaeras vel sacri in parte senatus
  17. esse velis; neque enim loricam poscit Achillis
  18. Thersites, in qua se traducebat Vlixes;
  19. ancipitem seu tu magno discrimine causam
  20. protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis,