Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et cito casurus iam perlucente ruina,
  2. interea gustus elementa per omnia quaerunt
  3. numquam animo pretiis opstantibus; interius si
  4. adtendas, magis illa iuvant quae pluris emuntur.
  5. ergo haut difficile est perituram arcessere summam
  6. lancibus oppositis vel matris imagine fracta,
  7. et quadringentis nummis condire gulosum
  8. fictile; sic veniunt ad miscellanea ludi.
  9. refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam
  10. luxuria est, in Ventidio laudabile nomen
  11. sumit[*](sumit PSΨ: sumptus Heinrich and Housman), et a censu famam trahit. Illum ego iure
  12. despiciam, qui scit quanto sublimior Atlans
  13. omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem
  14. ignoret quantum ferrata distet ab arca
  15. sacculus. e caelo descendit γνῶθι σεαυτόν
  16. figendum et memori tractandum pectore, sive
  17. coniugium quaeras vel sacri in parte senatus
  18. esse velis; neque enim loricam poscit Achillis
  19. Thersites, in qua se traducebat Vlixes;
  20. ancipitem seu tu magno discrimine causam