Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. hinc stomacho vires; nam pes argenteus illis,
  2. anulus in digito quod ferreus, ergo superbum
  3. convivam caveo, qui me sibi comparat et res
  4. despicit exiguas, adeo nulla uncia nobis
  5. est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac
  6. materia, quin ipsa manubria cultellorum
  7. ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt
  8. rancidula aut ideo peior gallina secatur.
  9. sed nec structor erit cui cedere debeat omnis
  10. pergula, discipulus Trypheri doctoris, aput quem
  11. sumine cum magno lepus atque aper et pygargus
  12. et Scythicae volucres et phoenicopterus ingens
  13. et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro
  14. caeditur et tota sonat ulmea cena Subura.
  15. nec frustum capreae subducere nec latus Afrae
  16. novit avis noster, tirunculus ac rudis omni
  17. tempore et exiguae furtis inbutus ofellae.
  18. plebeios calices et paucis assibus emptos
  19. porriget incultus puer atque a frigore tutus.
  20. non Phryx aut Lycius, non a mangone petitus