Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. hanc rebus Latiis curam praestare solebat
  2. fictilis et nullo violatus Iuppiter auro.
  3. Illa domi natas nostraque ex arbore mensas
  4. tempora viderunt; hos lignum stabat ad usus,
  5. annosam si forte nucem deiecerat Eurus,
  6. at nunc divitibus cenandi nulla voluptas,
  7. nil rhombus, nil damma sapit, putere videntur
  8. unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes
  9. grande ebur et magno sublimis pardus hiatu
  10. dentibus ex illis quos mittit porta Syenes
  11. et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus,
  12. et quos deposuit Nabataeo belua saltu
  13. iam nimios capitique graves, hinc surgit orexis,
  14. hinc stomacho vires; nam pes argenteus illis,
  15. anulus in digito quod ferreus, ergo superbum
  16. convivam caveo, qui me sibi comparat et res
  17. despicit exiguas, adeo nulla uncia nobis
  18. est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac
  19. materia, quin ipsa manubria cultellorum
  20. ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt