Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- imperii fato, geminos sub rupe Quirinos,
- ac nudam effigiem clipeo[*](Housman inserts in before clipeo.) venientis et hasta
- pendentisque dei perituro ostenderet hosti,
- ponebant igitur Tusco farrata catino:
- argenti quod erat, solis fulgebat in armis,
- omnia tunc, quibus invideas si lividulus sis.
- templorum quoque maiestas praesentior, et vox
- nocte fere media mediamque audita per urbem