Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. visne salutari sicut Seianus, habere
  2. tantundem, atque illi summas donare curules,
  3. illum exercitibus praeponere, tutor haberi
  4. principis angusta[*](angustaΨ Büch. (1910) Housman: augusta PABüch. (1893).) Caprearum in rupe sedentis
  5. cum grege Chaldaeo? vis certe pila cohortes
  6. egregios equites et castra domestica; quidni
  7. haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam,
  8. posse volunt, sed quae praeclara et prospera tanti,
  9. ut rebus laetis par sit mensura malorum?
  10. huius qui trahitur praetextam sumere mavis,
  11. an Fidenarum Gabiorumque esse potestas
  12. et de mensura ius dicere, vasa minora
  13. frangere pannosus vacuis aedilis Vlubris?
  14. ergo quid optandum foret ignorasse fateris
  15. Seianum; nam qui nimios optabat honores