Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. caedit et inmeritis franguntur crura caballis;
  2. iam strident ignes, iam follibus atque caminis
  3. ardet adoratum populo caput et crepat ingens
  4. Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda
  5. fiunt urceoli pelves sartago matellae[*](matellae P: patellae Ψ.).
  6. pone domi laurus, duc in Capitolia magnum
  7. cretatumque bovem! Seianus ducitur unco
  8. spectandus, gaudent omnes: ‘quae labra, quis illi
  9. vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi
  10. hunc hominem, sed quo cecidit sub crimine? quisnam
  11. delator? quibus indicibus, quo teste probavit?’
  12. ‘ nil horum; verbosa et grandis epistula venit
  13. a Capreis.’ bene habet, nil plus interrogo. Sed quid
  14. turba Remi? sequitur fortunam ut semper et odit
  15. damnatos, idem populus, si Nortia Tusco