Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Ergo supervacua aut quae[*](quae is a conj. by Büch. (1893), the space being blank in the MSS. aut ne perniciosa petantur Lach. Housman has a mark of interrogation after petuntur. As the text stands, sunt must be understood after quae. Owen conj. prope.) perniciosa petuntur
  2. propter quae fas est genua incerare deorum!
  3. quosdam praecipiat subiecta potentia magnae
  4. invidiae, mergit longa atque insignis honorum
  5. pagina, descendunt statuae restemque sequuntur,
  6. ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis
  7. caedit et inmeritis franguntur crura caballis;
  8. iam strident ignes, iam follibus atque caminis
  9. ardet adoratum populo caput et crepat ingens
  10. Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda
  11. fiunt urceoli pelves sartago matellae[*](matellae P: patellae Ψ.).
  12. pone domi laurus, duc in Capitolia magnum
  13. cretatumque bovem! Seianus ducitur unco
  14. spectandus, gaudent omnes: ‘quae labra, quis illi
  15. vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi
  16. hunc hominem, sed quo cecidit sub crimine? quisnam
  17. delator? quibus indicibus, quo teste probavit?’
  18. ‘ nil horum; verbosa et grandis epistula venit
  19. a Capreis.’ bene habet, nil plus interrogo. Sed quid
  20. turba Remi? sequitur fortunam ut semper et odit