Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- exta et candiduli divina tomacula porci,
- orandum est ut sit mens sana in corpore sano;
- fortem posce animum mortis terrore carentem,
- qui spatium vitae extremum inter munera ponat
- naturae, qui ferre queat quoscumque labores,
- nesciat irasci, cupiat nihil et potiores
- Herculis aerumnas credat saevosque labores
- et venere et cenis et pluma Sardanapalli.
- monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe
- tranquillae per virtutem patet unica vitae.
- nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
- nos facimus. Fortuna, deam caeloque locamus.
- Atticus exinde si cenat, lautus habetur,
- si Rutilus, demens, quid enim maiore cachinno
- excipitur vulgi quam pauper Apicius? omnis
- convictus, thermae, stationes, omne theatrum
- de Rutilo; nam dum valida ac iuvenalia membra
- sufficiunt galeae dumque ardent[*](ardenti PΨ: ardens U: ardent conjectures Rigalt.) sanguine, fertur
- non cogente quidem sed nec prohibente tribuno,
- scripturas leges et regia verba lanistae.