Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- accipere atque suum Rutilae dare. filius autem
- corporis egregii miseros trepidosque parentes
- semper habet; rara est adeo concordia formae
- atque pudicitiae, sanctos licet horrida mores
- tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos,
- praeterea castum ingenium vultumque modesto
- sanguine ferventem tribuat natura benigna
- larga manu (quid enim puero conferre potest plus
- custode et cum natura potentior omni?),
- non licet esse viro; nam prodiga corruptoris
- improbitas ipsos audet temptare parentes:
- tanta in muneribus fiducia, nullus ephebum
- deformem saeva castravit in arce tyrannus,
- nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec
- strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.
- I nunc et iuvenis specie laetare tui, quem
- maiora expectant discrimina, fiet adulter
- publicus et poenas metuet quascumque maritis
- lex irae[*](irati PT: exire irati A: exigere irati Ψ: mariti irati Büch.Owen: lex irae conjectures Housman: maritis iratis Rigalt Büch. (1910).) debet, nec erit felicior astro
- Martis, ut in laqueos numquam incidat, exigit autem