Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. accipere atque suum Rutilae dare. filius autem
  2. corporis egregii miseros trepidosque parentes
  3. semper habet; rara est adeo concordia formae
  4. atque pudicitiae, sanctos licet horrida mores
  5. tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos,
  6. praeterea castum ingenium vultumque modesto
  7. sanguine ferventem tribuat natura benigna
  8. larga manu (quid enim puero conferre potest plus