Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. murmure, cum Veneris fanum videt, anxia mater
  2. usque ad delicias votorum. cur tamen, inquit,
  3. corripias? pulchra gaudet Latona Diana.
  4. sed vetat optari faciem Lucretia qualem
  5. ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum
  6. accipere atque suum Rutilae dare. filius autem
  7. corporis egregii miseros trepidosque parentes
  8. semper habet; rara est adeo concordia formae
  9. atque pudicitiae, sanctos licet horrida mores
  10. tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos,
  11. praeterea castum ingenium vultumque modesto
  12. sanguine ferventem tribuat natura benigna
  13. larga manu (quid enim puero conferre potest plus
  14. custode et cum natura potentior omni?),
  15. non licet esse viro; nam prodiga corruptoris
  16. improbitas ipsos audet temptare parentes:
  17. tanta in muneribus fiducia, nullus ephebum
  18. deformem saeva castravit in arce tyrannus,
  19. nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec
  20. strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.