Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. vicerunt: igitur Fortuna ipsius et urbis
  2. servatum victo caput abstulit, hoc cruciatu
  3. Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus
  4. integer, et iacuit Catilina cadavere toto.
  5. Formam optat modico pueris, maiore puellis
  6. murmure, cum Veneris fanum videt, anxia mater
  7. usque ad delicias votorum. cur tamen, inquit,
  8. corripias? pulchra gaudet Latona Diana.
  9. sed vetat optari faciem Lucretia qualem
  10. ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum
  11. accipere atque suum Rutilae dare. filius autem
  12. corporis egregii miseros trepidosque parentes
  13. semper habet; rara est adeo concordia formae
  14. atque pudicitiae, sanctos licet horrida mores
  15. tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos,