Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. natura in terris, quid Roma beatius umquam,
  2. si circumducto captivorum agmine et omni
  3. bellorum pompa animam exhalasset opimam,
  4. cum de Teutonico vellet descendere curru?
  5. provida Pompeio dederat Campania febres
  6. optandas, sed multae urbes et publica vota
  7. vicerunt: igitur Fortuna ipsius et urbis
  8. servatum victo caput abstulit, hoc cruciatu
  9. Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus
  10. integer, et iacuit Catilina cadavere toto.
  11. Formam optat modico pueris, maiore puellis
  12. murmure, cum Veneris fanum videt, anxia mater
  13. usque ad delicias votorum. cur tamen, inquit,
  14. corripias? pulchra gaudet Latona Diana.
  15. sed vetat optari faciem Lucretia qualem
  16. ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum
  17. accipere atque suum Rutilae dare. filius autem
  18. corporis egregii miseros trepidosque parentes
  19. semper habet; rara est adeo concordia formae
  20. atque pudicitiae, sanctos licet horrida mores