Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- longa dies igitur quid contulit? omnia vidit
- eversa et flammis Asiam ferroque cadentem.
- tunc miles tremulus posita tulit arma tiara
- et ruit ante aram summi Iovis ut vetulus bos,
- qui domini cultris tenue et miserabile collum
- praebet ab ingrato iam fastiditus aratro.
- exitus ille utcumque hominis, sed torva canino
- latravit rictu quae post hunc vixerat uxor.
- Festino ad nostros et regem transeo Ponti
- et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis