Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quod steterat multis in carcere fornicis annis.
  2. Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt
  3. funera natorum, rogus aspiciendus amatae
  4. coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.
  5. haec data poena diu viventibus, ut renovata
  6. semper clade domus multis in luctibus inque
  7. perpetuo maerore et nigra veste senescant.
  8. rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,
  9. exemplum vitae fuit a cornice secundae,
  10. felix nimirum, qui tot per saecula mortem
  11. distulit atque suos iam dextra conputat annos,
  12. quique novum totiens mustum bibit. oro, parumper
  13. attendas quantum de legibus ipse queratur
  14. fatorum et nimio de stamine, cum videt acris
  15. Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni
  16. quisquis adest socius[*](socius P: socio Ψ and Housman.), cur haec in tempora duret
  17. quod facinus dignum tam longo admiserit aevo.
  18. haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem,
  19. atque alius cui fas Ithacum lugere natantem.
  20. incolumi Troia Priamus venisset ad umbras