Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos
  2. quos genuit, quos eduxit, nam codice saevo
  3. heredes vetat esse suos, bona tota feruntur
  4. ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris
  5. quod steterat multis in carcere fornicis annis.
  6. Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt
  7. funera natorum, rogus aspiciendus amatae
  8. coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.
  9. haec data poena diu viventibus, ut renovata
  10. semper clade domus multis in luctibus inque
  11. perpetuo maerore et nigra veste senescant.
  12. rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,
  13. exemplum vitae fuit a cornice secundae,
  14. felix nimirum, qui tot per saecula mortem
  15. distulit atque suos iam dextra conputat annos,
  16. quique novum totiens mustum bibit. oro, parumper
  17. attendas quantum de legibus ipse queratur
  18. fatorum et nimio de stamine, cum videt acris
  19. Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni
  20. quisquis adest socius[*](socius P: socio Ψ and Housman.), cur haec in tempora duret