Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. percurram citius quot villas possideat nunc
  2. quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat.
  3. ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos
  4. perdidit ille oculos et luscis invidet; huius
  5. pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,
  6. ipse ad conspectum cenae diducere rictum
  7. suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem
  8. ore volat pleno mater ieiuna, sed omni
  9. membrorum damno maior dementia, quae nec
  10. nomina servorum nec vultum agnoscit amici
  11. cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos
  12. quos genuit, quos eduxit, nam codice saevo
  13. heredes vetat esse suos, bona tota feruntur
  14. ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris
  15. quod steterat multis in carcere fornicis annis.