Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. promptius expediam quot amaverit Opapia moechos,
  2. quot Themison aegros autumno occident uno,
  3. quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus
  4. pupillos; quot longa viros exorbeat uno
  5. Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;
  6. percurram citius quot villas possideat nunc
  7. quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat.
  8. ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos
  9. perdidit ille oculos et luscis invidet; huius
  10. pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,
  11. ipse ad conspectum cenae diducere rictum
  12. suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem
  13. ore volat pleno mater ieiuna, sed omni
  14. membrorum damno maior dementia, quae nec
  15. nomina servorum nec vultum agnoscit amici
  16. cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos
  17. quos genuit, quos eduxit, nam codice saevo
  18. heredes vetat esse suos, bona tota feruntur
  19. ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris
  20. quod steterat multis in carcere fornicis annis.