Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et iam leve caput madidique infantia nasi,
  2. frangendus misero gingiva panis inermi;
  3. usque adeo gravis uxori natisque sibique,
  4. ut captatori moveat fastidia Cosso,
  5. non eadem vini atque cibi torpente palato
  6. gaudia, nam coitus iam longa oblivio, vel si
  7. coneris, iacet exiguus cum ramice nervus
  8. et quamvis tota palpetur nocte, iacebit.
  9. anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
  10. canities? quid quod merito suspecta libido est
  11. quae venerem adfectat sine viribus? Aspice partis
  12. nunc damnum alterius, nam quae cantante voluptas,
  13. sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco
  14. et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
  15. quid refert, magni sedeat qua parte theatri
  16. qui vix cornicines exaudiet atque tubarum
  17. concentus? clamore opus est, ut sentiat auris
  18. quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas.
  19. Praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis
  20. febre calet sola, circumsilit agmine facto