Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis
  2. barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos,
  3. ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeum:
  4. mitius id sane, quod non et stigmate dignum
  5. credidit; huic quisquam vellet servire deorum?
  6. sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis
  7. fluctibus ac tarda per densa cadavera prora,
  8. has totiens optata exegit gloria poenas.
  9. Da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos :
  10. hoc recto vultu, solum hoc, et pallidus optas,
  11. sed quam continuis et quantis longa senectus
  12. plena malis! deformem et taetrum ante omnia vultum
  13. dissimilemque sui, deformem pro cute pellem
  14. pendentisque genas et talis aspice rugas
  15. quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,