Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus
  2. mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
  3. donec Bithyno libeat vigilare tyranno,
  4. finem animae, quae res humanas miscuit olim,
  5. non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille
  6. Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor
  7. anulus, i demens et saevas curre per Alpes,
  8. ut pueris placeas et declamatio fias!
  9. Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis;
  10. aestuat infelix angusto limite mundi
  11. ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho;
  12. cum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
  13. sarcophago contentus erit. mors sola fatetur
  14. quantula sint hominum corpuscula. creditur olim
  15. velificatus Athos et quidquid Graecia mendax
  16. audet in historia, constratum classibus isdem
  17. suppositumque rotis solidum mare, credimus altos
  18. defecisse amnes epotaque flumina Medo
  19. prandente et madidis cantat quae Sostratus alis;
  20. ille tamen qualis rediit Salamine relicta,