Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. cum Gaetula ducem portaret belua luscum!
  2. exitus ergo quis est? o gloria, vincitur idem
  3. nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus
  4. mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
  5. donec Bithyno libeat vigilare tyranno,
  6. finem animae, quae res humanas miscuit olim,
  7. non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille
  8. Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor
  9. anulus, i demens et saevas curre per Alpes,
  10. ut pueris placeas et declamatio fias!
  11. Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis;
  12. aestuat infelix angusto limite mundi
  13. ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho;
  14. cum tamen a figulis munitam intraverit urbem,