Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- et curtum temone iugum victaeque triremis
- aplustre et summo tristis captivus in arcu
- humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se
- Romanus Graiusque et barbarus induperator
- erexit, causas discriminis atque laboris
- inde habuit; tanto maior famae sitis est quam
- virtutis, quis enim virtutem amplectitur ipsam,
- praemia si tollas? patriam tamen obruit olim