Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quem pater ardentis massae fuligine lippus
  2. a carbone et forcipibus gladiosque paranti
  3. incude et luteo Vulcano ad rhetora misit.
  4. Bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis
  5. lorica et fracta de casside buccula pendens
  6. et curtum temone iugum victaeque triremis
  7. aplustre et summo tristis captivus in arcu
  8. humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se
  9. Romanus Graiusque et barbarus induperator
  10. erexit, causas discriminis atque laboris
  11. inde habuit; tanto maior famae sitis est quam
  12. virtutis, quis enim virtutem amplectitur ipsam,
  13. praemia si tollas? patriam tamen obruit olim
  14. gloria paucorum et laudis titulique cupido
  15. haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae
  16. discutienda valent sterilis mala robora fici,
  17. quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
  18. Expende Hannibalem; quot libras in duce summo
  19. invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro
  20. percussa oceano Niloque admota tepenti,