Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. suppositus venias ac falso nomine poscas:
  2. agnitus accipies, iubet a praecone vocari
  3. ipsos Troiugenas, nam vexant limen et ipsi
  4. nobiscum, da praetori, da deinde tribuno.
  5. sed libertinus prior est. prior inquit ‘ego adsum.
  6. cur timeam dubitemve locum defendere? quamvis
  7. natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae
  8. arguerint, licet ipse negem, sed quinque tabernae
  9. quadringenta parant, quid confert purpura maior
  10. optandum, si Laurenti custodit in agro
  11. conductas Corvinus oves, ego possideo plus
  12. Pallante et Licinis?’ expectent ergo tribuni,
  13. vincant divitiae, sacro ne cedat honori
  14. nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis,
  15. quandoquidem inter nos sanctissima divitiarum
  16. maiestas, etsi funesta pecunia templo
  17. nondum habitas[*](habitasΨ: habitat P Vind. OT Büch. Housman), nullas nummorum ereximus aras,
  18. ut colitur Pax atque[*](In place of the dull atque of PΨ, Postgate, supported by the reading firma found in the MS. II, has made the brilliant conj. Fama, approved by L. Havet. See Class. Quart, iii. p. 67.) Fides Victoria Virtus
  19. quaeque salutate crepitat Concordia nido.
  20. Sed cum summus honor finito conputet anno,