Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quadrivio, cum iam sexta cervice feratur
  2. hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra
  3. et multum referens de Maecenate supino
  4. signator falsi[*](falsi P: falso Ψ ), qui se lautum atque beatum
  5. exiguis tabulis et gemma fecerit uda?
  6. Occurrit matrona potens, quae molle Calenum
  7. porrectura viro miscet sitiente rubetam
  8. instituitque rudes melior Lucusta propinquas
  9. per famam et populum nigros efferre maritos,
  10. aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
  11. si vis esse aliquid; probitas laudatur et alget.
  12. criminibus debent hortos praetoria mensas,
  13. argentum vetus et stantem extra pocula caprum,
  14. quem patitur dormire nurus corruptor avarae,
  15. quem sponsae turpes et praetextatus adulter?
  16. si natura negat, facit indignatio versum
  17. qualemcumque potest, quales ego vel Cluvienus.
  18. Ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor
  19. navigio montem ascendit sortesque poposcit,
  20. paulatimque anima caluerunt mollia saxa