Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. cum fas esse putet curam sperare cohortis
  2. qui bona donavit praesepibus et caret omni
  3. maiorum censu, dum pervolat axe citato
  4. Flaminiam puer Automedon? nam lora tenebat
  5. ipse, lacernatae cum se iactaret amicae.
  6. Nonne libet medio ceras inplere capaces
  7. quadrivio, cum iam sexta cervice feratur
  8. hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra
  9. et multum referens de Maecenate supino
  10. signator falsi[*](falsi P: falso Ψ ), qui se lautum atque beatum
  11. exiguis tabulis et gemma fecerit uda?
  12. Occurrit matrona potens, quae molle Calenum
  13. porrectura viro miscet sitiente rubetam
  14. instituitque rudes melior Lucusta propinquas
  15. per famam et populum nigros efferre maritos,
  16. aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
  17. si vis esse aliquid; probitas laudatur et alget.
  18. criminibus debent hortos praetoria mensas,
  19. argentum vetus et stantem extra pocula caprum,
  20. quem patitur dormire nurus corruptor avarae,