Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. poena tamen praesens, cum tu deponis amictus
  2. turgidus et crudum[*](P has crudus: crudum Ψ etc.) pavonem in balnea portas,
  3. hinc subitae mortes atque intestata senectus;
  4. it[*](So AL and Housman: Büch. follows the et of P.) nova nec tristis per cunctas fabula cenas:
  5. ducitur iratis plaudendum funus amicis.
  6. Nil erit ulterius quod nostris moribus addat
  7. posteritas, eadem facient cupientque minores,
  8. omne in praecipiti vitium stetit, utere velis,
  9. totos pande sinus, dicas[*](dicasΨ: dices PO: Housman prefers dicas; see Journal of Phil. No. 67, p. 43.) hic forsitan ‘unde
  10. ingenium par materiae? unde illa priorum