Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nam de tot pulchris et latis orbibus et tam
  2. antiquis una comedunt patrimonia mensa,
  3. nullus iam parasitus erit. sed quis ferat istas
  4. luxuriae sordes? quanta est gula quae sibi totos
  5. ponit apros, animal propter convivia natum!
  6. poena tamen praesens, cum tu deponis amictus
  7. turgidus et crudum[*](P has crudus: crudum Ψ etc.) pavonem in balnea portas,
  8. hinc subitae mortes atque intestata senectus;
  9. it[*](So AL and Housman: Büch. follows the et of P.) nova nec tristis per cunctas fabula cenas:
  10. ducitur iratis plaudendum funus amicis.
  11. Nil erit ulterius quod nostris moribus addat
  12. posteritas, eadem facient cupientque minores,
  13. omne in praecipiti vitium stetit, utere velis,
  14. totos pande sinus, dicas[*](dicasΨ: dices PO: Housman prefers dicas; see Journal of Phil. No. 67, p. 43.) hic forsitan ‘unde
  15. ingenium par materiae? unde illa priorum
  16. scribendi quodcumque animo flagrante liberet
  17. simplicitas? “cuius non audeo dicere nomen?