Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. votaque deponunt, quamquam longissima cenae
  2. spes homini; caulis miseris atque ignis emendus.
  3. optima silvarum interea pelagique vorabit
  4. rex horum, vacuisque toris cantum ipse iacebit
  5. nam de tot pulchris et latis orbibus et tam
  6. antiquis una comedunt patrimonia mensa,
  7. nullus iam parasitus erit. sed quis ferat istas
  8. luxuriae sordes? quanta est gula quae sibi totos
  9. ponit apros, animal propter convivia natum!
  10. poena tamen praesens, cum tu deponis amictus
  11. turgidus et crudum[*](P has crudus: crudum Ψ etc.) pavonem in balnea portas,